Latin Words Frequencies
Enter text here:
Arma virumque canō, Trōiae quī prīmus ab ōrīs Ītaliam, fātō profugus, Lāvīniaque vēnit lītora, multum ille et terrīs iactātus et altō vī superum saevae memorem Iūnōnis ob īram; multa quoque et bellō passus, dum conderet urbem, 5 inferretque deōs Latiō, genus unde Latīnum, Albānīque patrēs, atque altae moenia Rōmae. Mūsa, mihī causās memorā, quō nūmine laesō, quidve dolēns, rēgīna deum tot volvere cāsūs īnsīgnem pietāte virum, tot adīre labōrēs 10 impulerit. Tantaene animīs caelestibus īrae? Urbs antīqua fuit, Tyriī tenuēre colōnī, Karthāgō, Ītaliam contrā Tiberīnaque longē ōstia, dīves opum studiīsque asperrima bellī, quam Iūnō fertur terrīs magis omnibus ūnam 15 posthabitā coluisse Samō; hīc illius arma, hīc currus fuit; hōc rēgnum dea gentibus esse, sī quā Fāta sinant, iam tum tenditque fovetque. Prōgeniem sed enim Trōiānō ā sanguine dūcī audierat, Tyriās olim quae verteret arcēs; 20 hinc populum lātē regem bellōque superbum ventūrum excidiō Libyae: sīc volvere Parcās. Id metuēns, veterisque memor Sāturnia bellī, prīma quod ad Trōiam prō cārīs gesserat Argīs— necdum etiam causae īrārum saevīque dolōrēs 25 exciderant animō: manet altā mente repostum iūdicium Paridis sprētaeque iniūria fōrmae, et genus invīsum, et raptī Ganymēdis honōrēs. Hīs accēnsa super, iactātōs aequore tōtō Trōas, rēliquiās Danaum atque immītis Achillī, 30 arcēbat longē Latiō, multōsque per annōs errābant, āctī Fātīs, maria omnia circum. Tantae mōlis erat Rōmānam condere gentem! Vix e conspectu Siculae telluris in altum vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant, 35 cum Iuno, aeternum servans sub pectore volnus, haec secum: 'Mene incepto desistere victam, nec posse Italia Teucrorum avertere regem? Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem Argivom atque ipsos potuit submergere ponto, 40 unius ob noxam et furias Aiacis Oilei? Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem, disiecitque rates evertitque aequora ventis, illum expirantem transfixo pectore flammas turbine corripuit scopuloque infixit acuto. 45 Ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque et soror et coniunx, una cum gente tot annos bella gero! Et quisquam numen Iunonis adoret praeterea, aut supplex aris imponet honorem?' Talia flammato secum dea corde volutans 50 nimborum in patriam, loca feta furentibus austris, Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro luctantes ventos tempestatesque sonoras imperio premit ac vinclis et carcere frenat. Illi indignantes magno cum murmure montis 55 circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras. Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum quippe ferant rapidi secum verrantque per auras. Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, 60 hoc metuens, molemque et montis insuper altos imposuit, regemque dedit, qui foedere certo et premere et laxas sciret dare iussus habenas. Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est: 'Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex 65 et mulcere dedit fluctus et tollere vento, gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor, Ilium in Italiam portans victosque Penates: incute vim ventis submersasque obrue puppes, aut age diversos et disiice corpora ponto. 70 Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae, quarum quae forma pulcherrima Deiopea, conubio iungam stabili propriamque dicabo, omnis ut tecum meritis pro talibus annos exigat, et pulchra faciat te prole parentem.' 75 Aeolus haec contra: 'Tuus, O regina, quid optes explorare labor; mihi iussa capessere fas est. Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque concilias, tu das epulis accumbere divom, nimborumque facis tempestatumque potentem.' 80 Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem impulit in latus: ac venti, velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. Incubuere mari, totumque a sedibus imis una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis 85 Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus. Insequitur clamorque virum stridorque rudentum. Eripiunt subito nubes caelumque diemque Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra. Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether, 90 praesentemque viris intentant omnia mortem.
Generate
Lemmas sorted by frequencies:
Lemmas with frequencies: